[165] EPISTOLA LXV.

ISAACUS CASAUBONUS

IOHANNI DRUSIO

IUNIORI,

Franekeram

S. D.

Ternas omnino literas a te accepi, eruditissime DRUSI. Primis respondi statim, easque literas ad Cl. Parentem tuum misi. Alteris quo minus responderim, fecit dubitatio mea de loco ubi esses, quum praesertim dictum mihi esset a nonnullis, qui erant te familiariter usi, cogitare te in Galliam. Quod si a te fieret, non dubitabam recta in hanc urbem esse te venturum & nos statim invisurum. Haberes hic profecto neminem cui gratior esset tuus conspectus nec qui advenientem •ευνοικωτερα Διαθεσειbull; te exciperet, atque amplecteretur. Debeo hoc eximie de literis melioribus illis merito, patri tuo, Viro praestantissimo. Debeo & tibi, mi DRUSI, cujus eruditionem si non amarem, non magni facerem literas ipsas, mihi crede, non amarem. Ex novissimis tuis didici reversum te ex Anglia, & apud Patrem jam esse. An igitur, de invisenda Gallia, sententiam mutasti? Sed non dubito de Parentis voluntate tua omnia, uti par est, consilia pendere. Non is ego sum, qui sententiae meae in hac deliberatione ullam a vobis habendam rationem putem. Existimo tamen cupientibus Gallias videre opportunissimum esse hoc tempus; propter eam quae jam toto regno obtinet, publicam tranquillitatem; •επει ελαχιστη καρρου ροπη παντα συγχειν τα νυν καθεστωτα δυναται•. Si veneris, omnia mea officia tibi fore parata, confidas velim. Opto tibi, charissime Adolescens, laeta omnia & fausta; Vale. Lutetiae Paris. Pridie Eid. Martias. MDCVIII.